La battaglia delle Egadi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia delle Egadi
Pagina 100 Numero 134

 C. Lutatio Catulo A. Postumio Albino consulibus, anno belli Punici vicesimo et tertio bellum contra Afros commissum est. Consul profectus est cum trecentis navibus in Siciliam; Afri contra eum quadringentas paravērunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuĕrat. Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti virtute Romanorum. Nam LXIII Carthaginiensium naves captae sunt, CXXV demersae, XXXII milia hostium capta, XIII milia occīsa, infinitum auri, argenti, praedae pondus in potestatem Romanorum redactum (est). Ex classe Romana XII naves demersae. Pugnatum est VI Idus Martias. Statim pacem Carthaginienses petivērunt tributaque est his pax. Captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, reddĭti sunt. Etiam Carthaginienses petivērunt, ut redĭmi eos captivos licēret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari, qui in publica custodia essent ; qui autem a privatis tenerentur, (imperavit) ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent atque id pretium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus solveretur.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32578

[silvana] - [2014-08-08 16:33:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile