Stagioni e salute


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Stagioni e salute

 Saluberrimum ver est, proxime (= immediatamente) deinde ab hoc hiems; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigĭdae sive calidae; pessimae, quae maxime variant. Autumnus igitur plurĭmos opprĭmit. Nam fere meridianis temporibus calor est, nocturnis atque matutinis, etiamque vespertinis, frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Ubi aequalitas (= clima costante) autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi vel nubili, optimique hiĕme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant. Inter reliquos ventos, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt: nam fere ubique ventus a mediterraneis regionibus veniens salūbris, a mari gravis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed priores (= preesistenti) morbi quoque leviores sunt et finem habent promptius. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
da Celso


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32568

[darkshines] - [2014-08-08 12:45:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile