Perseo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Perseo

 Acrisio, Argorum regi, filia pulcherrima, nomine Danae, erat, quae in patris locum regno succedĕre non potĕrat quod femina erat. Itaque rex oracŭlum consuluit de fato filiae eique responsum est Danaem filium parituram esse nepotemque regem interfecturum esse. Statim Acrisius, praesagio exterrĭtus, filiam in muro lapidĕo praeclusit. Iuppĭter autem, in imbrem aureum conversus, cum Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus. Propter stuprum pater igĭtur filiam cum Perseo in arca inclusit atque in mare deiecit. Voluntate Iovis arca in insulam Serĭphum delāta est: ibi piscator Dictys, ubi arcam invēnit mulieremque cum infante vidit, eos ad regem Polydectem perduxit, qui Danaem uxōrem duxit et Perseum in templo Minervae educavit. Postquam Acrisius cognovit filiam nepotemque apud Polydectem esse, ut eos repetĕret in urbem venit. Ubi Acrisium vidit, Perseus avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum esse. Post paucos dies Polydectes decessit. Dum regi funebres ludi celebrantur, Perseus discum misit, qui vento in caput Acrisii aversus est, atque avum interfecit, non sua, sed deorum voluntate. Postquam Acrisium sepelivĕrat, Perseus Argos profectus est regnaque avīta habuit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32566

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile