Romolo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Romolo

 Romanum imperium a Romulo exordium habet, qui filius fuit Reae Silviae, Vestalis virginis, et, quantum (= per quanto) putatus est, Martis, et cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit. Condĭta civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, multitudinem finitimorum in civitatem recēpit, centum (= cento) senes elēgit, ut consilio eorum omnia agĕret, et eos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum Romulus et populus suus uxores non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam, Caeninēnses vicit, Antemnātes, Crustumīnos, Sabīnos, Fidenātes, Veiēntes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et, orta subito tempestate, cum non comparuisset, ab omnibus deus creditus est et consecratus. Deinde Romae, senatoribus regnantibus, annus unus completus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32545

[darkshines] - [2014-08-16 10:08:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile