Dal Satyricon di Petronio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dal Satyricon di Petronio

 Nam et ipse vobis rem horribĭlem narrābo. Asĭnus in tegŭlis. Cum adhuc capillātus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsĭmi nostri delicātus decessit, mehercŭles margarītum, caccītus et omnium numĕrum. Cum ergo illum mater misella plangĕret et nos tum plures in tristimonio essēmus, subito strigae coepērunt; putāres canem lepŏrem persĕqui. Habebāmus tunc homĭnem Cappadŏcem, longum, valde audacŭlum et qui valēbat: potĕrat bovem irātum tollĕre. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involūta sinistrā manu curiōse, et muliĕrem tamquam hoc loco – salvum sit quod tango! – mediam traiēcit. Audīmus gemĭtum, et – plane non mentiar – ipsas non vidĭmus. Baro autem noster introversus se proiēcit in lectum, et corpus totum lividum habēbat quasi flagellis caesus, quia scilĭcet illum tetigĕrat mala manus. Nos cluso ostio redĭmus iterum ad officium, sed dum mater amplexāret corpus filii sui, tangit et videt manuciŏlum de stramentis factum. Non cor habēbat, non intestīna, non quicquam: scilĭcet iam puerum strigae involavĕrant et supposuĕrant stramenticium vavatōnem. Rogo vos, oportet credātis, sunt muliĕres plussciae, sunt Nocturnae, et quod sursum est, deōrsum faciunt. Cetĕrum baro ille longus post hoc factum numquam colōris sui fuit, immo post paucos dies frenetĭcus periit.
da Petronio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32511

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile