Una carriera politica smagliante

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una carriera politica smagliante

 M. Cato adulescentulus vixit in regione Sabinorum, quod ibi pater ei praedium reliquĕrat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem postea in consulatu censuraque habuit collegam, Romam demigravit ubi primum stipendium meruit. Bello Punico secundo magni (= molto) opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo (= dove) cecĭdit Hasdrŭbal, frater Hannibalis. Tribunus militum in Sicilia fuit. Aedilis plebis creatus est cum C. Helvio; praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua superiore (= precedente) tempore dum quaestor ex Africa decedit, Q. Ennium poetam Romam deduxĕrat. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco. Post consulatum provinciam obtinuit Hispaniam citeriorem (= citeriore), exque eā triumphum deportavit. Quoniam in Hispania diu manebat, P. Scipio Africanus, consul itĕrum (avv.), voluit eum de provincia depellĕre et ei succedĕre. Senatus Africano facultatem non dedit, quod tum non potentiā, sed iure res publica administrabatur. Censor creatus est et magistratum gessit magna cum severitate: nam luxuriam (= amore per il lusso), quae iam tum incipiebat pullulare, vehementer repressit. In omnibus rebus singulari fuit industriā: nam et agricola sollers et peritus iurisconsultus et magnus imperator et probabilis (= apprezzato) orator et cupidus litterarum fuit. Senex historias scribĕre instituit, quas "Origines" appellavit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32437

[silvana] - [2014-08-08 13:23:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile