Lettera di Cicerone a Varrone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lettera di Cicerone a Varrone

Cicero Varroni salutem plurimam dicit S.V.B.E.E.Q.V. Etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio tabellario ad te eunti non potui nihil dare. Quid ergo potissimum in epistula scribam? Quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse. Dabimus sermonem iis qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum eundem victum esse. Quid refert? tamen in sermonem incidemus. Valde id, credo laborandum est, ne cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. Ego vero persequar te; quamvis enim sint haec misera (quae sunt miserrima), tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videnter, quam olim ferebant; sive quia nulla nunc in re alia acquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32396

[degiovfe] - [2019-06-19 19:46:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile