L’amicizia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’amicizia

 Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitae tuae iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae et immortalitatis gratia. Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas, quoniam amicitia vitae adiumentum est. Iuvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te paeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim vox est: «Et si mala mihi evenerint propter amicum, sustineo». In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat.
da Ambrogio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32347

[darkshines] - [2019-11-08 15:30:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile