banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Domiziano e la cultura
Pagina 572 Numero 501

  Liberalia studia imperii initio neglexit, quamquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandream qui (ea) describerent(a) emendarentque. Numquam tamen aut historiae carminibusque noscendis operam ullam aut stilo(b) vel necessario dedit. Praeter commentarios et acta Tiberii Caesaris nihil lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. Sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: «Vellem» inquit «tam formosus esse, quam Maetius sibi videtur»; et cuiusdam caput varietate capilli subrutilum et incanum «perfusas nivem mulso» dixit(c). Condicionem principum miserrimam aiebat, «quibus de coniuratione comperta non crederetur nisi occisis».
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32337
[emi53rm] - [2019-12-02 07:37:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!