banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una tempesta nel mare del Nord
Pagina 540 Numero 473

 Aestate iam adulta, legionum aliae itinere terrestri in hibernacula remissae; plures Caesar(a), classi inpositas, per flumen Amisiam(b) Oceano(c) invexit. Ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis inpelli: mox, atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire. Milesque, pavidus et casuum maris ignarus, dum turbat nautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrumpebat. Omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit(d), qui humidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini Septentrionis horridior rapuit disiecitque naves in aperta Oceani aut insulas, saxis abruptis vel per occulta vada infestas. Quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus(e) eodemque quo ventus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentes undas poterant: equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur quo levarentur alvei manantes(f) per latera et fluctu superurgente.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32307
[emi53rm] - [2020-05-04 08:24:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!