Le facezie dell’eloquenza

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le facezie dell’eloquenza

 Huic(a) diversa (est) virtus(b), quae risum iudicis movendo et illos tristes(c) solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. Quanta sit autem in ea (virtute) difficultas vel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae eloquentiae princeps, docent. Nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt non displicuisse illi iocos sed non contigisse. Noster(d) vero non solum extra iudicia(e), sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem [...] mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et in interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco posuit ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius illa non ab oratore ficta sed passim esse iactata.
da Quintiliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32301

[mastra] - [2016-05-06 23:38:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile