Un’inverosimile storia di streghe


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un’inverosimile storia di streghe
Pagina 517 Numero 454

 Cum adhuc capillatus essem, [...] ipsimi nostri delicatus decessit. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coeperunt. Putares canem leporem persequi. Habebamus tunc hominem Cappadocem, longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere. Hic audacter, stricto gladio, extra ostium procurrit [...] et mediam traiecit. Audivimus gemitum, et – plane non mentiar – ipsas non vidimus. Baro autem noster, introversus, se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesum, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos, cluso ostio, redimus iterum ad officium, sed mater, cum amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. [...] Sunt plusciae, sunt nocturnae, et quod sursum est deorsum faciunt. Ceterum baro ille post hoc factum nunquam coloris sui fuit: immo post paucos dies freneticus periit.
da Petronio


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32288

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile