banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lettera a Tirone ammalato
Pagina 369 Numero 8

M. Tullius Cicero salutem [dicit] Varie sum adfectus litteris: valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. Ad Curium vero, suavissimum hominem et summae humanitatis, multa scripsi: in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se transferret. Tu igitur quid faciendum sit iudicabis. Illud, mi Tiro, te rogo, ne sumptui parcas ulla in re quae ad valetudinem opus sit. Innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, quibus saepe usus sum in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris. Omnia viceris si, ut spero, te validum videro. Nihil laboro nisi ut salvus sis. Tua et mea maxime interest te valere Quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi Tiro, vale, vale et salve.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32245
[degiovfe] - [2019-06-18 19:06:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!