banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una primavera di presagi funesti
Pagina 469 Numero 414

 Ver procellosum eo anno fuit. Pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit; signa aenea in Capitolio deiecit; forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in Circo Maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit, fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. Simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat et a Formiis aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. Ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32239
[emi53rm] - [2020-02-03 10:53:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!