In chorte culina calidissimo loco designetur. Coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt, item agricolae regionum imperiti non putant oportere aliam regionem caeli boves spectare nisi ortum solis. Balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe. Torcular item proximum sit culinae; ita enim ad olearios fructus commoda erit ministratio. Habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum enim alia parte habuerit, qua sol calefacere possit, vinum quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur imbecillum. Olearia autem collocentur ita ut habeant a meridie calidisque regionibus lumen. Horrea, fenilia, ferraria, pistrina extra villam aedificentur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores.
Vitruvio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32175[degiovfe] - [2019-06-17 21:23:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!