La fortuna di Metello


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La fortuna di Metello

 Videamus quot gradibus beneficiorum Quintum Metellum, a primo originis die ad ultimum usque fati tempus, ad summum beatae vitae culmen fortuna perduxerit. Nasci eum in urbe terrarum principe voluit; parentes ei nobilissimos dedit; adiecit animi rarissimas dotes et corporis vires ut sufficere laboribus posset; uxorem pudicitia conspicuam conciliavit. Consulatus decus, imperatoriam potestatem, speciosissimum triumphum largita est. Fecit ut eodem tempore tres filios consulares, unum etiam censorium ac triumphalem, et quartum praetorium videret; utque tres filias nuptum daret, earumque sobolem sinu exciperet. Interim nullum funus, nullus gemitus, nulla causa tristitiae. Coelum contemplare: vix tamen ibi talem statum reperies, quoniam quidem luctus et dolores deorum immortalium quoque pectoribus a maximis vatibus assignari videmus. Eum autem vitae consentaneus finis excepit. Nam, ultimae senectutis spatio defunctum, filii et generi eius humeris suis per urbem tulerunt et rogo imposuerunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32164

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile