banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'annuncio della nascita del Salvatore
Pagina 47 Numero B

 Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: «Nolite timere. Ecce enim nuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc erit vobis signum: invenietis infantem, pannis involutum et positum in praesepio». Et subito descendit multitudo angelorum, laudantium Deum et dicentium: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis ». Et, ubi discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: «Transeamus usque Behtlehem, et videamus hoc verbum, quod Dominus ostendit nobis». Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in praesepio.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32162
[degiovfe] - [2018-10-01 14:01:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!