Brutalità dei duelli tra gladiatori


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Brutalità dei duelli tra gladiatori

Casu in amphitheatrum ii et in meridianum
spectaculum incidi: lusus videre volebam et
salet et aliquod laxamentum quo hominum
oculi ab humano cruore acquiescant. Contra
est: gladiatorium munus quod ante pugnatum
est misericordia fuit; nunc mera homicidia sunt.
Munimenta non habent gladiatores quo tegantur;
ad ictum totis corporibus expositi sunt et
numquam frustra manum mittunt. Hoc plerique
spectatores malunt. non galea, non scuto
repellitur ferrum. Quo munimenta? Quo artes?
Omnia ista mortis morae sunt. mane leonibus et
ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur,
qui interfectores interfecturis obici volunt
et victorem in aliam detinent caedem; exitus
pugnae gladiatorum mors est. Ferro et igne
res geritur. «Sed latrocinium fecit aliquis,
occidit hominem.» Quid ergo? Quia occidit, ille
meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser
ut hoc spectaculum feras? «Occide, verbera,
ure! Quare tam timide incurrit ferrum? Quare
parum audacter occidit? Quare parum libenter
moritur vel mori non vult? Plagis agatur in
vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus
excipiant». Intermissum est spectaculum: «Interim
iugulentur homines, ne nihil agatur».
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32148

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile