La guerra servile di Spartaco


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra servile di Spartaco

Spartacus, Crixus, Oenomaus effraxerunt Capuae Lentuli ludum gladiatorium cum multis eiusdem fortunae viris; servos ad vexillum vocaverunt. Prima sedes mons Vesuvius placuit, ubi obsidebantur a Clodio Glabro, sed per fauces cavi montis et per vineta ad imas eius descenderunt radices et illo inopinato exitu ducis castra impetu rapuerunt; inde totam pervagaverunt Campaniam. Villas, vicos, Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage vastabant. Et idem hic Spartacus, qui fuerat stipendiarius Thracius miles, inde latro, deinde fortis gladiator, Romanorum ducum ducum quos proelio vicerat funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis inter se depugnare. Inde idem in consulares quoque duces impetum fecit: in Appennino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Gai Crassi castraa delevit. Tandem enim totae imperii vires contra myrmillonem istum consurgunt pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi et fugati sunt servi qui in extrema loca Italiae confugerunt et operam dabant ut fugam in Siciliam pararent, at navigia illis non suppetierunt: tamen, postquam eruptionem fecerant, dignam occubuerunt mortem et Spartacus ipse in primo agmine occisus est.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32134

[silvana] - [2014-08-03 15:52:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile