banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La cerva di Sertorio
Pagina 355 Numero 12

Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ei magno usui fuit ut obsequientores haberet milites. Tradunt Sertorium cervam assuefecisse eum audire cum eam vocabat et sequi cum procedebat. Dianae donum eam esse omnibus declaravit et se ab ea moneri quae facere deberet. Cum durius imperaret, se a cerva monitum esse praedicabat, statimque libentes milites parebant. Cerva in hostium incursione amissa est ac eam mortem occubuisse creditum est; id Sertorius acerrime toleravit. Multis tamen post diebus a milite inventa est. Sertorius eum, qui id nuntiabat, tacere iussit et cervam repente in locum, ubi ius reddebat, immitti. Is, postquam vultu hilari in publicum processerat, dixit sibi in somno apparuisse cervam, quae mortem occubuerat et nunc ad ipsum remeabat. Tunc ex pacto emissa est ex recessu cerva quae, cum Sertorium conspexisset, laeto saltu ad tribunal venit ac dexteram ducis qui sedebat ore lambit: unde clamor erupit et exstitit omnium admiratio.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32117
[silly] - [2014-07-29 17:46:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!