banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Numa Pompilio, re civilizzatore
Pagina 326 Numero 8

Succedit Romulo rex Numa Pompilius, qui secundus imperium Romanum rexit: sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit et pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia creavit. Annum autem in duodecim menses dividit, fastos dies nefastosque discripsit; Numa praeterea ancilia atque Palladium, secreta imperii pignora, Ianumque geminum, honoravit. In primis focum Vestae virginibus dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: omnia fecit et decrevit consilio deae Egeriae, quo magis barbari acciperent quae decreverat. Denique ferocem populum humanum civilemque fecit, ut Romani, postquam vi et iniuria occupaverant imperium, id nunc religione atque iustitia gubernarent et in humanitate crescerent.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32101
[silly] - [2014-07-29 17:49:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!