Ritratto di Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ritratto di Augusto

Antonius ingentissimum bellum civile commovit propter uxoris pulcherrimae Cleopatrae voluntatem, reginae Aegypti. Victus est ab Augusto navali pugna clarissima et inlustri apud Actium, locum qui in Epiro est, ex qua Antonius fugit in Aegyptum et se interemit, quoniam omnes eius amici et socii ad Augustum defecerant. Cleopatra sibi aspidem audacissime admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei est C. Cornelius Gallus, quem primum Aegyptus Romanum praefectum habuit. Ita bella toto orbe confecit Octavianus Augustus posteaque Romam revertit, duodecimo anno postquam consul fuerat. Ex eo tempore rem publicam per totam vitam solus obtinuit. E vita excessit autem morte communi Atellae, in oppido Campaniae. Romae in campo Martio sepultus est, vir optimus qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Omni tempore, quo solus gessit imperium, civilissime vxit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus omnium, quos tantis evexit honoribus et paene aequavit fastigio suo maximo.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32086

[darkshines] - [2014-08-06 16:43:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile