Muzio Scevola

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Muzio Scevola

Porsenna, Tuscorum rex, contra Romanos bellum gerebat et Romam obsidebat. Tunc Caius Mucius, vir Romanus, in Tuscorum castra sponte penetrabat: nam regem necare optabat. Ad Porsennae tabernaculum pervenit, regem non agnoscit et pro eo scribam occidit. Tusci autem Romanum deprehendebant et in Porsennae tentorium producebant. Tum Mucius Porsennae dicit: «Romanus sum; Caium Mucium me vocant. Non ego solus, tamen, animum tibi infensum habeo: idem odium in te Romani cuncti sentiunt. Tu ergo ferrum inimicumque in regiae vestibulo semper habebis. Tibi indicimus bellum ego et iuventa Romana! De vita nostra animi anxii nons unt. Proelium non timebis, at tu solus cum cunctis nobis proleium habebis». Et statim magnum mirumque animum suum adhibet et dextram in viva foculi flamma urit. Rex obstupescit, denique Mucio dicit: «Admodum intrepidum animum et vere audaciae plenum mihi et cunctis nobis ostendis! Itaque te dimittam». Mucio postea Romani cognomen Scaevolam addebant, ob dextram quam amiserat.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32015

[silvana] - [2014-07-30 17:28:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile