L'eroismo di un tribuno

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'eroismo di un tribuno

Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obviam Romano exercito procedit, colles locosque magis idoneos pugnando prior occupat. Milites Romani autem in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. Tribunus ad consulem venit, ostendit exitium de loco importuno occupando maturum esse. "Censeo" inquit "si rem servare vis, faciendum esse ut quadringentos aliquos milites ad illum locum editum asperumque ire iubeas, eumque ut occupent imperes; ubi hostes profecto id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praemittentur; fortissime pugnabunt atque illi omnes quadringenti sine dubio obtruncabuntur. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus, facultatem habebis educendi exercitus ex illo loco iniquo. Nulla alia salutis via est." Consul respondit tribuno: "Sed cui isti milites quadringenti ad eum locum ducendi erunt?" "Si alium" inquit tribunus "neminem reperis, ego hanc tibi et reipublicae animam do". Consul tribuno gratias laudesque agit. Sic tribunus et quadringenti ad mortem proficiscuntur.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31900

[darkshines] - [2014-05-28 20:29:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile