Annibale tenta di conquistare Nola

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale tenta di conquistare Nola

 Hannibal agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo tutior cursus navibus ex Africa esset; sed, postquam Neapolim a praefecto Romano teneri novit, Neapoli quoque, sicut Nola, omissa, petivit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi, saepe sollicitando nequiquam nunc plebem, nunc principes, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes oppidani cum singulis abirent vestimentis. Itaque dilapsi sunt ii omnes per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. Nucerina praeda deinde Poenis militibus data est populanda, urbs direpta atque incensa est. Interim Nolam primores civitatis Marcello defendendam tradiderunt, qui plebem timebant et ante omnes L. Bantium. Is enim nunc ad proditionem patriae, nunc ad transfugiendum plebem Nolanam stimulabat. Erat Bantius iuvenis acer et nobilissimus eques; seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne, etiam cum donis, Hannibal domum remiserat. Ob eius meriti gratiam rem Nolanam in ius dicionemque dandam esse Poenis a se putaverat, et studiosissimus novandi res erat.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31889

[silvana] - [2014-05-21 17:20:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile