banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Simpatia per un poeta
Pagina 221 Numero v128

C. PLINIUS SILIO PROCULO SUO S.
Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an editione sint digni; adhibes preces, adlegas exemplum: rogas enim, ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtr?ham, impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingenia fovisse. Sed ego nec rogandus sum nec hortandus; nam et poeticen ipsam religiosissime veneror et te valdissime diligo. Faciam ergo quod desideras tam diligenter quam libenter. Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum1, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua: legis enim suavissime et peritissime. Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur; hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt. Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio, de partibus experiar legendo. Vale.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31798
[silly] - [2014-05-09 21:54:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!