Tentazioni nel deserto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tentazioni nel deserto

Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: "Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant". Qui respondens dixit: "Scriptum est: non in pane solo1 vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei". Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dicit ei: "Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum". Ait illi Iesus: "Rursum scriptum est: non tentabis Dominum Deum tuum". Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dicit illi: "Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me". Tunc dicit ei Iesus: "Vade, Satanas! Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies". Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
da Matteo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31707

[mastra] - [2014-05-05 16:18:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile