Consigli per l’educazione di una figlia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Consigli per l’educazione di una figlia

Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. […] Fiant ei litterae vel buxeae vel eburneae et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut lusus eius eruditio sit. Cum vero coeperit trementi manu stilum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium et, quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; et vicisse se gaudeat et victam doleat. […] Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus. […] Et tibi est providendum ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas, […] ne discat in tenero quod ei postea dediscendum est. […] Difficulter eraditur quod rudes animi perbiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet?
da Gerolamo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31682

[biancafarfalla] - [2014-05-02 11:35:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile