Il processo contro Verre e il suo significato politico ed etico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il processo contro Verre e il suo significato politico ed etico

Quod, iudices, ad infamiam iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum vobis est. Inveteravit enim iam illa opinio, perniciosa rei publicae vobisque periculosa, his iudiciis pecuniosum hominem damnari non posse. Nunc reus ad iudicium accipiendum adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, ut infamiae communi succurrerem. Verres quam audax est ad conandum tam est obscurus in agendo; cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudicii perspicua sua consilia omnibus fecit. Itaque ego diem inquirendi in Siciliam perexiguam postulavi et Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31669

[biancafarfalla] - [2014-04-29 11:22:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile