La costruzione di un ponte

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La costruzione di un ponte

Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat. Sed navibus transire neque satis tutum erat neque sibi neque populo Romano dignum erat. Itaque etsi summa difficultas proponebatur ut pontem faceret propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id facere voluit. Rationem pontis hanc instituit: tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ("commisurati") ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat festuculisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, his item contraria duo ad eundem modum diiuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur. Quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis multa erat operis firmitudo. Haec derecta materia iniecta contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur. Diebus decem omni opere efecto exercitus traducitur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31663

[mastra] - [2014-04-24 21:26:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile