banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Breve sintesi della storia di Roma
Pagina 342 Numero 21

Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis confert, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constitutionem eius imperii contenderint Virtus et Fortuna. Qua re, quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent ("sono soliti fare") qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque insemel universam magnitudinem eius ostendero.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31655
[mastra] - [2014-04-16 21:09:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!