Abitudini di vita di Attico


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Abitudini di vita di Attico

Nemo, iens in convivium Attici, umquam sine aliqua lectione apud eum cenavit, ut non minus animo quam ventre convivae delectarentur: namque ad eum ibant illi, quorum mores ab Attici moribus non abhorrerent. Cum tanta pecuniae fuisset accessio, nihil de cotidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine tantamque moderationem habuit, ut, quamquam plurimum nummorum a patre acceperat, parum se splendide gesserit parique fastigio steterit in utraque fortuna. Nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus ad eum redibat ex Epiroticis et urbanis possessionibus. Mendacium neque dicebat neque tolerare poterat. Itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut diicile esset intellegere, utrum eum ceteri magis timerent an amarent. Quidquid alius rogabat, religiose promittebat. Numquam susceptum negotium neglexit: nam in ea re ponebat suam existimationem, qua nihil habebat carius. Omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, Auli Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuravit; itaque non inertia, sed iudicio abiit a rei publicae procuratione.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31650

[biancafarfalla] - [2014-04-03 16:24:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile