Si accende la contesa fra Silla e Mario


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Si accende la contesa fra Silla e Mario

Eo tempore Sulla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Maedos partim vicit, alios in idem intulit. Sed cum legati a rege Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter illam promisit Sulla, nisi rex relictis his, quae occupaverat, ad regnum suum se detulisset. Postea tamen ad colloquium venerunt. Pax inter eos a Sulla perlata est, ut is ad bellum civile festinans a tergo periculum non suferret. Nam dum Sulla in Achaia atque Asia Mithridatem vincit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna, unus ex consulibus, bellum in Italia reparaverunt et, postquam Romam venerant, nobilissimos e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt et detulerunt, ipsius Sullae domo eversa ilios et uxorem ad fugam conpulerunt. Universus reliquus senatus ex urbe fugiens ad Sullam in Graeciam venit, orans ut ("pregandolo che") patriae auxilium aferret. Ille in Italiam traiecit, bellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicavit non longe a Capua. Tum multos milites eius cepit, paucos suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit. Sed, cum Romae mutati consules essent et Mario, Marii ilio, ac Papirio Carboni consulatus oblatus esset, Sulla contra Marium iuniorem bellum attulit. Mox etiam in urbem venit. Cum milites suos Praeneste transtulisset, Marium, Marii ilium, obsedit et ad mortem conpulit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31643

[biancafarfalla] - [2014-04-13 20:13:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile