Antonio è un nemico della patria peggiore di Tarquinio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antonio è un nemico della patria peggiore di Tarquinio

Ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt ("hanno seguito"), a cervicibus nostris est depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, superiora fuerunt: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante latum est certe silentio non potest manere. Ille enim - dicit - provinciam Galliam retinebit in senatus populique Romani potestate. O civem ("o cittadino", accusativo esclamativo) memorem sui nominis imitatoremque maiorum! Neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso Antonio. Illi maiores regibus parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: sceleratus atque impius regnabit Antonius? Servabant auspicia reges; quae Antonius consul augurque neglexit, et leges contra auspicia fert.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31642

[biancafarfalla] - [2014-04-14 15:32:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile