Cicerone rivolge ai giudici le sue accalorate richieste


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone rivolge ai giudici le sue accalorate richieste
Pagina 295 Numero 22

Ita vos L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem ("nessuno") laesit, si nullius ("di nessuno") aures voluntatemve violavit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Quaero a vobis utrum spoliatio consulatus neglegentiam an magnam misericordiam habere debeat, iudices; una enim eripiuntur cum ("insieme con") consulatu omnia. Si hunc vestris sententiis adlixeritis, quo se Murena miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? An ad matrem quae misera sollicita est ne ("di") eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat? Sed quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit ("andrà) igitur in exsilium miser? Quo? ad Orientesne partes in quibus annos multos legatus fuit an se in contrariam partem terrarum abdet? Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneicium, ne virum laude dignum contempseritis, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo, quod in hac tota causa requens maestumque vidistis.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31640

[biancafarfalla] - [2014-04-12 20:05:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile