La morte di per sé non è né un bene né un male


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di per sé non è né un bene né un male

Fortasse requiris quis sit mors. Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura. Quid deinde prodest secessisse? Quae latebra est in quam non intrat metus mortis? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Philosophia est inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis non diruit. In insuperabili loco stat animus qui externa deseruit; non habet, ut putamus, fortuna longas manus; itaque, quantum possumus, ab illa resiliamus. Faciet autem animum irmum adsidua meditatio, si contra mortem te praeparaveris. Zenon noster dixit: "Nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum". Non facile tibi dicam utrum ineptior fuerit qui hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc refellere temptavit. Num paupertas laudatur, num exilium? Laudatur non paupertas, sed ille quem paupertas non summittit; laudatur non exilium, sed ille qui forti vultu in exilium ivit ("andò"); nemo ("nessuno") mortem laudat, sed eum cuius mors ante subduxit animum quam conturbavit. Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quidquid virtus tractavit honestum et gloriosum facit. Interest ("importa") utrum malitia illis an virtus manum admoverit; mors enim illa quae in Catone gloriosa est in Bruto turpis est. Mors malum an bonum est? Ipsa nec malum est nec bonum; mors honesta est per illud quod honestum est, id est ("cioè") virtus et animus externa contemnens.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31638

[mastra] - [2014-04-07 20:17:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile