Solo il ricordo affidato alla cultura rende l’uomo immortale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Solo il ricordo affidato alla cultura rende l’uomo immortale

Studia tua te clarum et nobilem eicient. De qua re exemplum Epicuri tibi dabo. Cum Idomeneo, regiae tunc potentiae ministro et magna tractanti, scriberet et illum a vita speciosa ad idelem stabilemque gloriam revocaret, "Etiam si glori?" scripsit "tangeris, notum te epistulae meae facient, non omnia ista quae colis et propter quae coleris". Falsum non dixit: nos Idomenea cognoscimus solum quia Epicurus illum litteris suis nominavit. Nomen Attici non evanescit propter Ciceronis epistulas. Profunda super nos altitudo temporis veniet et quibuscumque occurrerit omnes istos delebit, pauca ingenia caput exerent et oblivioni resistent ac se diu vindicabunt. Quod Epicurus amico suo promisit, hoc tibi promitto, mi Lucili: ego habebo apud posteros gratiam, mecum alia nomina et cum his tuum nomen servabo. Quoscumque fortuna claros fecit, quisquis membra ac partes alienae potentiae fuerant, horum gratia viguit et domus requentata est, dum ipsi steterunt: post ipsos cito ("rapidamente", avverbio) memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed accipitur quidquid illorum memoriae adhaesit.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31619

[mastra] - [2014-04-03 04:06:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile