L’ingloriosa morte di Focione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’ingloriosa morte di Focione

Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum altera populi causam agebat, altera optimatium; in qua erat Phocion et Demetrius Phalereus. Quarum utraque factio ("l'una e l'altra fazione") Macedonum patrocinia habebant: nam qui populares erant Polyperchonti favebant, qui optimates cum Cassandro sentiebant. Interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est. Quo facto populus Atheniensis statim duces adversariae factionis capitis ("a morte") damnatos patria propulit, in quibus Phocionem et Demetrium Phalereum; de qua re populus legatos ad Polyperchontem misit, ut ab eo peterent poenae conirmationem. Phocion ipse in Macedoniam pervenit et causam apud Philippum regem verbo, re ipsa quidem apud Polyperchontem dixit: namque is tum regis rebus operam dabat. Quem ab Agnone accusatum ut proditorem ex consilii sententia in custodiam coniectum Athenas legati rursus deduxerunt. Ad quam urbem ut pervenit, cum propter aetatem is pedibus iam non valeret vehiculoque portaretur, magni concursus fuerunt: qui magnam famam habuerat, alii ei misericordiam habebant, alii ei succensebant propter proditionis suspicionem. Qua re ne defensionis quidem ei data est facultas; Phocion traditus est magistratibus, quibus ad supplicium more Atheniensium damnati traduntur. Qui ad mortem ductus est. Quod corpus relictus erat, illud a servis sepultus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31618

[silvana] - [2014-04-12 17:03:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile