I Romani sono sempre minacciati su vari fronti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Romani sono sempre minacciati su vari fronti

Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit. Ut eam opprimeret Acilius Glabrio praetor, cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una legione urbana est missus. Alios vagos ipse comprehendit, alios, cum iam ad pugnam parati essent, vicit: ex iisdem multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus adixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit. Interim consules in provincias venerunt. Cum Marcellus in Boiorum ines intravisset, fatigatis per diem totum militibus cum longum iter factum esset, eidem duci castra in tumulo ponenti Corolamus quidam ("un certo Corolamo"), dux Boiorum, cum magna manu occurrit et multos Romanos occidit; etiam inlustres viri in isto tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti sociorum et tribuni militum. Castra tamen ab Romanis permunita retentaque sunt, cum hostes prospera pugna excitati nequiquam oppugnavissent. In stativis deinde iisdem Marcellus per multos dies sese tenuit, cum saucios curaret et a tanto terrore animos militum reiceret. Boi, qui sunt gens ad morae taedium impatiens, in castella sua vicosque passim se disperserunt. Postea Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem legiones ducit; sed Galli Insubres, in quorum potestate regio erat, in ipso itinere in Romanos proelium commiserunt; cum Marcellus id animadvertisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit; omnis acies Romana restitit et, cum a Gallis certamen non sustineretur, hostibus fugatis vicit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31617

[darkshines] - [2014-04-01 23:07:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile