La fondazione di Alba Longa e i successori di Ascanio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La fondazione di Alba Longa e i successori di Ascanio

Post haec Ascanius, completis in Lavinio triginta ("trenta") annis, agnovit tempus ideoneum ad novae urbis aediicationem ex numero porculorum, quos pepererat sus alba; circumspectis initimis regionibus, eligens montem editum, qui nunc ab ea urbe, quae in eo monte condita est, Albanus nuncupatur, civitatem communit eamque ex forma, quod in longum porrecta est, Longam, ex colore suis Albam nominavit. Postea simulacra deorum penatium, quorum cultus Lavinii erat, in illam urbem duxit, ut deorum gratiam sibi et urbi suae conciliaret. At Ascanius postquam excesserat e vita, inter Iulum ilium eius et Silvium Postumum, qui ex Lavinia genitus erat, de administratione imperii fuit contentio. Permissa disceptatione eius rei, ab universis rex Silvius declaratus est. Eiusdem posteri omnes, qui Albae regnaverunt, habuerunt cognomen Silvii usque ad conditam Romam. Igitur regnante Latino Silvio multae coloniae deductae sunt. Post eum regnavit Tiberius Silvius, Silvii ilius, qui adversus initimos bellum inferentes copias eduxit et in Tiberim lumen vitam amisit. Post illum regnavit Aremulus Silvius, cui magna superbia fuit non adversum homines modo, sed etiam deos, qui tamen istum puniverunt: nam fulmine, quod dei de caelo iecerant, ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est. Post illum regnavit Aventinus Silvius; isque initimis bellum inferentibus in pugna ab hostibus a quibus circumventus erat prostratus est ac sepultus circa radices montis, cui ex se nomen dedit.
da Pseudo Vittore


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31615

[darkshines] - [2014-03-31 15:32:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile