Un discorso di Camillo convince i Romani a ricostruire la città


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un discorso di Camillo convince i Romani a ricostruire la città

Lucio Valerio et Marco Manlio consulibus, Roma a Gallis direpta et usta, dum nobiles urbem deserturi erant et, invitis multis, Veium migraturi, Furio Camillo dictatore, e tribunali haec verba ad hortationem populi, ad urbis refectionem et cultuum observantiam resonuerunt: "Quirites, confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iovis; sacra alia in ruina rerum nostrarum sub terra occultavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis; urbem deserentibus dis hominibusque, tamen deorum cultum non intermisimus. Reddiderunt igitur patriam et victoriam et antiquum belli decus amissum, et in hostes qui ("che") caeci avaritia in pondere auri foedus ac idem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et caedem. Haec culti aut neglecti numinis tanta monumenta in rebus humanis cernentes, Quirites, vixdum e naufragiis culpae cladisque emergentes, nefas facturi sumus. Urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; omnes loci in ea religionum deorumque sunt pleni; sacrificiis sollemnibus dies constituti et loca statuta sunt. Hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? Hic ("qui") Capitolium est, ubi quondam capite humano invento monstratum est hunc locum caput imperii; hic ("qui") augurato Vestae ignes, hic ("qui") ancilia caelo demissa, hic ("qui") omnes propitii manentibus vobis di." Oratione habita et accepta condicione, civitas rursus aedificabatur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31604

[mastra] - [2014-03-29 05:11:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile