Crasso e il nemico temporeggiano in attesa delle mosse dell’avversario


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Crasso e il nemico temporeggiano in attesa delle mosse dell’avversario

Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium venit. Tum vero barbari commoti, quod aliud oppidum, et natura loci et manu munitum, paucis diebus a Romanis expugnatum erat, legatos mittere, coniurare, copias parare inceperunt. Mittuntur etiam ad civitates Hispaniae legati; ab illis auxilia ducesque arcessuntur. Illorum adventu spe confirmata, magna cum auctoritate et magna cum hominum multitudine Galli bellum gesturi sunt. Id ubi primum Crassus animadvertit, hac re ad consilium delata, cum omnes consentientes intellexit, posterum diem pugnae constituit. Prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, consilia et motus inimicorum exspectavit. Illi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum pugnam sine periculis existimabant, atque sine vulnere et periculo pugnaturi erant, obsessis viis et commeatu intercluso; sic barbari, hoc consilio probato, a ducibus productis copiis, milites suos in castris tenebant. Hac re perspecta, Crassus, postquam hostium cunctationem timoris indicium putavit, omnibus Romanis pugnare cupientibus, milites suos incitavit et ad hostium castra contendit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31603

[darkshines] - [2014-03-28 16:31:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile