Pompeo il grande e un suo soldato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pompeo il grande e un suo soldato

Magni Pompei miles, a commilitonibus irrisus quia robustus sed mollis erat, nocte clam (preposizione + ablativo) aliis militibus mulos ducis cum vestibus et auro et magno pondere argenti avertit; sed rumor facti famam dissipat et miles, reus putatus, in praetorium pro Pompeio ducitur. Tum dux dicit: "Cur, commilito, mea rapuisti?"; sed ille spuit in sinistram manum et sputum digitis dissipans respondit: "Imperator, oculi mei exstillescant ("si facciano acqua"), si tua vidi aut tetigi". Tum vir illud dedecus ex castris depulit et militem liberum dimisit, etiam quia in illo milite tantam audaciam non credebat. Breve tempus intercessit et barbarus, manu fidens, unum de nostris ad certamen provocabat. Omnes metu capiebantur, etiam duces mussabant. Tandem ille miles liberatus a Pompeio venit ad imperatorem pro tribunali sedentem et vires et corpus suum contra barbarum praebuit. Pompeius virum, non hominem mollem et furem petebat, sed senex ex amicis principis dixit: "Istum, non virum, mitte, quia in illo iactura levis erit, si vitam amiserit". Pompeius assensit et illum misit; ille coram toto exercitu et ducibus spectantibus hostis caput abscidit et victor a certamine revertit. Tum Pompeius:"Miles, ante omnes socios tuos coronam tibi libens dono, quia nomen exercitus Romani vindicavisti et pro honore omnium nostrum pugnavisti; sed exstillescant ("si facciano acqua") oculi mei, nisi tu rapuisti sarcinas meas", iterum dicens illud turpe ius iurandum ("giuramento") militis.
da Fedro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31593

[darkshines] - [2014-03-27 13:46:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile