Admeto e Alcesti

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Admeto e Alcesti

 Admētus rex Graeciae Alcestam in coniugio petiit, cuius pater edictum proposuĕrat ut, si quis duas feras sibi dispăres suo currui iungĕret, illam in coniugio accepisset. Admētus Apollĭnem et Hercŭlem in auxilium petiit, qui ei ad currum leonem et aprum iunxērunt; ita Alcestam in coniugium accēpit. Cumque in infirmitatem Admētus cadĕret et fatum sibi imminēret, responsum est ab oraculo posse eum adhuc vivĕre, si esset qui pro eo vellet mori. Sed Alceste, cum cognovisset se moriendo viri sui fata posse producĕre, sese obtŭlit morti. Quam cum extinctam Admētus impatienter dolēret, Hercŭles dum ad tricerberum canem abstrahendum descendĕret, ipsam de inferis reductam Admēto reddĭdit. Admētus quasi (is) quem adire petant metūs dictus est, alce praesumptio dicĭtur: ergo metus, praesumptionem sperans sibi coniungi, duas feras suo currui subiungit, id est duas virtutes acquīrit animi et corpŏris, leonem ut virtutem animi, aprum ut virtutem corpŏris. Apollĭnem et Hercŭlem sibi propitiat, id est sapientiam et virtutem.
da Mitografo Vaticano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31370

[mastra] - [2014-01-15 19:12:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile