Dolore di Cicerone per la morte della figlia Tullia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dolore di Cicerone per la morte della figlia Tullia

 Ego vero, Servi (Servio Sulpicio, destinatario della lettera), vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intellëgo, quod litteris lectis aliquantum adquievi. Sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt quae ceteris simili in fortuna non defuerunt. Nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum, amisit, et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdïdit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur. Mihi autem, amissis ornamentis (= "pubblici onori") iis, quae ipse commemoras, quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium quod ereptum est. Nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa quae consanuisse videbantur recrudescunt. Non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum ut in eius bonis adquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio domus iam consolari potest nec domesticum res publica.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31349

[biancafarfalla] - [2014-05-27 18:05:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile