Norme della scuola pitagorica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Norme della scuola pitagorica

Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae et successionis eius recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant, ephysiognomonei. Id verbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique akoustikoi. Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen echemythia, tum verba facere et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere potestas erat.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31181

[mastra] - [2013-12-30 12:59:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile