I catilinari erano belve furiose

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I catilinari erano belve furiose

 Nova quaedam illa immanitas exorta est; incredibilis fuit ac singularis furor; ex multis, ab adolescentia collectis, perditorum hominum vitiis repente tanta ista importunitas (violenza) inauditi sceleris exarsit. Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse. Neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit, in qua non modo tot sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus. Beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae, forma hominum indutae, exstiterunt. Perspicite etiam atque etiam, iudices: nihil enim est quod in hac causa dici possit vehementius. Peni?tus introspicite Catilinae, Autronii, Cethe?gi, Lentuli, ceterorumque coniuratorum mentes: quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibiles furores, quas notas scelerum, quae indicia parricidiorum, quantos facinorum acervos reperietis? Ex his magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit ut, ea confecta (neutralizzata) et eiecta, convalescere aliquando et sanari civitas possit. Neque enim est quisquam qui arbitretur, si illae inclusae in re publica pestes fuissent, diutius hanc stare potuisse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31014

[mastra] - [2014-01-15 20:07:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile