Infelice esordio del regno di Galba

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Infelice esordio del regno di Galba

 Praecesserat de eo fama saevitiae simul atque avaritiae quod civitates Hispaniarum Galliarumque, quae cunctantius ei accesserant, gravioribus tributis et quasdam etiam murorum destructione punisset et principes eorum supplicio capitis adfecisset cum coniugibus ac liberis, quodque oblatam a Tarraconensibus e vetere templo Iovis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quas ponderi deerant, iussisset exi?gi. Ea fama, confirmata et aucta, quam primum Urbem introiit. Nam, cum classarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum coge?ret, recusantes atque pertinacius flagitantes non modo immisso equo disiecit sed etiam decimavit. Item Germanorum cohortem, a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam, multisque experimentis fidelissimam, dissolvit ac sine praemio ullo remisit in patriam. [...] Per haec prope universis ordinibus offensis, praecipua invidia? apud omnes flagrabat. Nam, cum, eo absente, donativum grandius solito praepositi polliciti essent, neque ratam rem habuit et subinde iactavit «legere se militem, non emere consuesse».
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31013

[biancafarfalla] - [2014-01-13 17:57:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile