Espedienti degli oratori


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Espedienti degli oratori

 Non solum dicendo, sed etiam faciendo quaedam, orator lacrimas movet, unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque deformes, et liberos eorum et parentes, institutum est. Ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e funeribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari. Quod est velut in rem praesentem animos iudicum ducere, eiusque rei tanta vis est ut populum Romanum egerit in furorem praetexta? Cai Caesarisa cruenta?, praelata? in funere. Sciebat vi interfectum esse eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat; vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris ut, non occisus esse Caesar, sed tum maxime occidi videretur. Sed non ideo probaverimb quod factum esse et lego et ipse aliquando vidi: depictam in tabula sipariove imaginem rei ut eius atrocitate iudex commoveretur. Quis enim mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam esse? At sordes et squalorem rei scio profuisse et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
da Quintiliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/31005

[mastra] - [2014-02-18 03:17:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile