Serate ad Atene durante i Saturnali

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Serate ad Atene durante i Saturnali

 Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsus ac modeste, non remittentes animum (nam remittere animum quasi amittere est), sed demulcescentes eum paullum atque laxantes iucundis honestisque sermonum illectationibus. Conveniebamus autem ad eandem caenam compluscu?li, qui Roma in Graeciam veneramus quique easdem auditiones (lezioni), eosdem doctores colebamus. Tum qui caenu?lam ordine suo curabat, praemium solvendae quaestionis ponebat librum veteris scriptoris, vel Graecum vel Latinum, et coronam e lauro plexam; totidemque res quaerebat quot homines illic eramus. Cumque eas omnes exposuerat, locum (turno) dicendi fors dabat. Quaestione igitur soluta, corona et praemium donabantur; non soluta autem transmittebatur ad eum qui sortito (a quello estratto a sorte) successerat. Si nemo dissolvebat quaestionis eius nodum, praemium ipsum et corona deo, cuius id festum erat, dicabatur. Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris obscura, aut historiae antiquioris requisitio, aut captionis sophisticae solutio, aut rarioris verbi indagatio.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30999

[mastra] - [2014-01-29 03:55:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile